Latin
58.19 to 58.29
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.19-29
Unproofread scanNot analysed yet
1, 17). N.un tertia est ab Abraham usque ad David regem: quarta a David usque ad, illam captivitatem qua populus Dci in Babyloniam transmigravit: quinta ab illa transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi i ex cujus adventu sexta ætas agitur: ut jam spiritualis gratia, qiue paucis tunc Patriarchis et Prophetis nota erat, manifestaretur omnibus gentibus: no quisquam Deum nisi gratis coleret, non visibilia præmia servitutis suæ et præsentis vitas felitatem, sed solam vitam æternam, in qua ipso Dea frueretur, ab illo desiderans; ut hac sexta ætate mens humana rcnovetur ad imaginem Dei, sicut sella dic homo factus est ad imaginem Dei (Gen. 1, 27). Tunc enim et lex impletur, dum non cupiditate rerum temporalium sed charitate illius qui præcepit, fiunt quxcumquc præcepit. Quis autem non redamare affectet justissiinum et misericordissimum Deum, qui prior sic amavit injustissimos et superbissimos homines, ut propter eus mitteret unicum Filium, per quem fecit omnia; qui non sui mutatione, sed bominis assumptione homo factus, non solum cum eis vivcre, sed etiam pro eis et ab eis posset occidi? Itaque novum testamentum hæredilatis sempiternæ manifestans, in quo renovatus homo per gratiam Dei ageret novam vitam, hoc est vitam spirituaiem; ut vetus ostenderet primum, in quo carnalis populus agens veterem hominem, exceptis paucis intelligentibus Patriarchis et Prophetis et nonnullis latentibus sanctis, carnaliter vivens carnalia præmia desiderabat a Domino Deo, et in figura spiritualium bonorum accipiebat: omnia ergo bona terrena contempsit bomo factus Dominus Christus, ut contcmnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit mala, quæ sustinenda præcipiebat: ut neque in illis quærcretur felicitas, neque in istis infelicitas timcretur. Natus enim de matre quæ quamvis a viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit, virgo concipiens, virgo pariens, virgo moriens, tamen fabro desponsata erat, omnem typhum carnalis nobi! ! tatis exstinxit.