Latin
58.212 to 58.226
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.212-226
Unproofread scanNot analysed yet
xx, 36); ct Llaudent eum sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo et de illo, cum tali gaudio et bcatitudine, quali nee dici' nec cogitari ab homine potest. Tu itaque credens ista, cave tentationes (quia diabolus quærit qui secum pereant): ut non solum per eus qui extra Ecclesiam sunt, sive Pagani, sive Judæi,sive hæretici, non te hostis ille seducat; sed ctiam quos in ipsa Ecclesia catholica vidcris malc viventes, aut immoderatos 2voluptatibus veptris et gutturis, aut impudicos, aut vanis curiositatibus vel i! licitis deditos sive spectaculorum, sive remediorum a aut divinationum diabolicarum, sive in pompa et typho avaritiæ atque superbiæ, sive in aliqua vila quam lex damnat et punit, non eos irnitcris: sed potius conjungaris honis, quos inventurus es facile, si ct tu talis fucris; ut simul colatis et diligatis Dcum gratis: quia lotum præmium nostrum ipse erit, ut in illa vita I honilate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus est, non sicut aliquid quod videtur oculis; sed bicut amatur sapientia, et veritas, et sanctitas, et justitia, et charitas I, et si quid aliud talc dicitur: non qucmadmodunf sant ista in hominibus; sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. Quoscumque ergo videris hæc amare, illis conjungere, ut per Christum qui homo factus est, ut esset Mediator Dei et hominum, recoucilieris Deo. Homines autem perversos, etiamsi intrent parietes ecclesiæ,non cos arbitreris intraturos in regnum coelorum; quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutaverint. Homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama; quoniam nescis quid cras futurus sit qui hodie malus est. Nec corum ames injustitiam; sed ipsos ideo ama, ut apprehendant justitiam: quia non solum dilectio Dei nobis præcepta est, sed cHam dilectio proximi, in quibus duobus præceptis tota Lex pendet ei Prophetæ (Matth.