Latin
58.227 to 58.236
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.227-236
Unproofread scanNot analysed yet
XXII, 37-40). Quam non imp'et nisi qui donum' acceperit Spiritum sanctum, Patri ct Filio uliqne aequalem; quia ipsa Trinitas Deus est: in quo Dco spes omnis ponenda cst. In hominc non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. Aliud est enim ille a quo justificamur, aliud illi cum quibus justificamur. Non autcm solum per cupiditates diabolus tentat, sed etiam pcr terrores insultationum et dolorum et. ipsius mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine Christi, et pro spe vitæ æternæ,et permaners toleravcrit, major ei merces dabitur: quod si cesserit diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera misericordiæ cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat servos suos tentari plus quam possunt sustinere (I Cor. x, 13).