Latin
8.63 to 8.79
Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.63-79
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc enim fiet, quod maxime commendandum est, ut cum ille qui nos audit, imo per nos audit Deum, moribus et scientia proficere coeperit, et viam Christi alacriter ingredi, nee nobis id audeat assignare, nee sibi; sed ct se ipsum, et no; ,et quoscumque alios diligit amicos, in illu ct propter illum diligat, qui eum dilexit inimicum, ut justificans faceret amicum, Hic jam non te puto præceptore indigere, ut cum occupata sant tempora, vel tua, vel eorum qui te audiunt, breviter agas; cum autem largiora, argius eloqualis: hoc euim nullo admonente ipsa necessitas præcipit. CAPUT VIII. —12. Eruditi quomodo catechizandi. Sed illud plane non prætereundum est, ut si ad te quisquam catechizandus venerit liberalibus doctrinis excultus, qui jam decreverit esse christianus, et ideo venerit ut fiat, difficillimum omnino cst ut hon multa nostrarun, scripturarum litterarumque cognoverit, quibus jam instructus ad Sacramentorum participationem tantuminodo venerii. Tales enim non eadem hora qua christiani fiunt, sed ante solent omnia diligenter inquircre, et motus animi sui, cum quibus possunt, communicare atque discutere. Cum his itaque breviter agendum est, et non odiose inculcando quæ norunt. sed modeste perstringendo; ita ut dicamus nos credere quod jam noverint illud, atque iJ nd; atque hoc modo cursim enumerare omnia qua rudibus indoctisque inculcanda sunt: ut etsi quid novit eruditus iste, non tanquam a doctore audiat; ct si quid adhuc ignorat 1. dum ea commemoramus quæ illum nosse jam credimus, discat. Noc ipse sane inutilter interrogatur, quibus rcbus motus sit ut v lit sse christianus: ut si libris ei persuasum I esse videris, sive canonicis. sive utilium tractatorum, de bis:liquid in principio loquaris, collaudans eos pro diversitate meritorum canonicæ auctoritatis et exponentium a solertissimæ diligentiæ; maximeque commendans in Scripturis canonicis admirandæ altitudinis saluberrimam humilitatem, in illis autempro sua cujusque facultate aptum superbioribus, et per hoc infirmioribus animis, stilum sonanlioris et quasi tornatioris eloquii 4. Sane cHam exprimendum de ilio est ut iudicet quem maxime legerit, et quibus libris familiarius innæserit, undc illi persuasum est ut sociari vellet Ecclesiæ Quod cum dixerit, tum si nobis noti sunl illi libri, aut ecclesiastica fama saltem accepimus a catholico aliquo memorabili viro esse conscriptos, læti approbemus.