Latin
8.80 to 8.94
Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.80-94
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem in alicujus hæretici volumina incurrit, et nesciens forte quod vera fides improbat, tenuit animo, et catholicum esse arhitralur; sedulo edocendus est, prælataauctoritate universalis Ecclesiæ aliorumque doctissimorum hominum el disputationibus ct scriptionibus in ejus veriiale florentium. Quanquam et illi qui catholici ex bac vita migrarunt, et aliquid litterarum christianarum posteris reliquerunt, ill quibusdam locis opuseniorum suorum, vel non intellecti, vel sicuti est humana infirmitas, minus valentes acie mentis abdiliora penetrare, et veri similitudine aberrantes a veritate, præsumptoribus et audacibus fuerunt occasioni ad aliquam hæresim moliendam atque gignendam. Quod mirum non est, cum de ip is canonicis Litteris, ubi omnia sanissime dicta sunt, noH quidem aliter accipiendo quædam, quam vel scriptor sensit, vul se ipsa veritas habet; (nam si hoc solum esset, quis non humanae infirmitati ad corrigendum paratæ libenter ignosceret?) sed id quod perverse ac prave op nati sunt, animositate acerrima et pervicaci arrogantia defensitantes, multi multa pcruiciosa dogmata, concisa communionis unitate pepererunt. Hæc omnia cum illo qui ad societatem populi christiani, non idiota, ut aiunt, sed doctorum libris expolitus atque excultus accedit, modesta collatione tractanda sunt: tantum assumpta præcipiendi auctoritate, ut caveat præsumptionis errores; quantum ejus humilitas quæ illum adduxit, jam sentitur admittere. Cætera vero secundum regulas doctrinæ salutaris, sive de fide, quæcumque narranda vel disserenda sunt, sive de moribus, sive de tentationibus, eo modo percurrendo quo dixi, ad illati supereminentiorem viam omnia rererenda sunt. CAl'UT IX. —13. Grammatici et oratores quomodo tractandi. Vox ad aures Da. animi affectus. Sunt item quidam de scholis usitatissimis grammaticorum oratorumque venientes, quos neque inter idiotas numerare audeas, ncque inter illos doctissimos, quorum mens magnarum rerum cst exercitata quæstionibus. His ergo qui loquendi arte cæteris hominibus excellere videntur, cum veniunt ut christiani fiant, hoc amplius quam illis illitteratis impertire dcbemus, quod 'scdulo monendi sunt ut humilitate induti christiana, discant non conteminere quos cognoverint morum vitia quam verborum amplius devitare;