Latin · ~12 min
ctwothree.1 to ctwothree.2
Augustine, de Catechizandis Rudibus ctwothree.1-2
Not analysed yet
XXIII. 41. Inde confirmatis discipulis, conversatus cum eis quadraginta diebus, eisdem spectantibus adscendit in caelum; et completis a resurrectione quinquaginta diebus misit eis Spiritum sanctum (promiserat enim), per quem diffusa caritate in cordibus eorum [Rom. v. 5], non solum sine onere, sed etiam cum jucunditate legem possent implere. Quae data est Judaeis in decem praeceptis, quod appellant Decalogum. Quae rursus ad duo rediguntur, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et diligamus proximum sicut nos ipsos. Nam in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere, ipse Dominus et dixit in Evangelio [S. Matt. xxii. 40], et suo manifestavit exemplo. Nam et populus Israel ex die quo primum pascha in imagine celebrarunt ovem occidentes et manducantes, cujus sanguine postes eorum ad salutis tutelam signati sunt; ex ipso ergo die quinquagesimus dies impletus est [Exod. xii. 3; xix. 1], et legem acceperunt scriptam digito Dei, quo nomine jam diximus significari Spiritum sanctum: sicut post Domini passionem et resurrectionem, quod est verum pascha, quinquagesimo die ipse Spiritus sanctus discipulis missus est: non jam lapideis tabulis corda dura significans; sed cum essent unum in locum congregati in ipsa Jerusalem, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, et coeperunt linguis loqui, ita ut omnes, qui ad illos venerant, suam linguam quisque cognosceret: (ad illam enim civitatem ex omni terra conveniebant Judaei, quacumque dispersi erant, et diversas linguas gentium diversarum didicerant): deinde cum tota fiducia Christum praedicantes, in ejus nomine multa signa faciebant, ita ut quemdam mortuum transeunte Petro umbra ejus tetigerit, et resurrexerit. 42. Sed cum viderent Judaei tanta signa fieri in ejus nomine, quem partim per invidiam, partim per errorem [Act. iii. 17] crucifixerunt, alii irritati sunt ad persequendos praedicatores ejus Apostolos, alii vero id ipsum amplius admirantes, quod in ejus nomine, quem veluti a se oppressum et victum riserant, tanta miracula fierent, paenitendo conversi crediderunt in eum millia Judaeorum. Non erant jam illi temporalia beneficia terrenumque regnum desiderantes a Deo, nec promissum regem Christum carnaliter exspectantes; sed immortaliter intelligentes et diligentes eum, qui pro ipsis ab ipsis tanta mortaliter pertulit, et eis usque ad sui sanguinis peccata donavit, et immortalitatem a se sperandam et desiderandam exemplo suae resurrectionis ostendit. Itaque jam veteris hominis terrena desideria mortificantes, et spiritalis vitae novitate flagrantes, sicut praeceperat in Evangelio Dominus [S. Matt. xix. 21; S. Luc. xii. 33], vendebant omnia quae habebant, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant, ut ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique opus erat: viventesque in Christiana dilectione concorditer, non dicebant aliquid suum, sed erant illis omnia communia, et anima et cor unum in Deum. Deinde etiam ipsi a Judaeis, carnalibus civibus carnis suae persecutionem passi atque dispersi sunt, ut latius Christus eorum dispersione praedicaretur, et imitarentur etiam ipsi patientiam Domini sui: quia qui eos mansuetus passus fuerat, mansuefactos pro se pati jubebat [Heb. xii. 3; Act. xiii. 18].