Latin
ctwotwo.2
Augustine, de Catechizandis Rudibus ctwotwo.2
Not analysed yet
40. Itaque novum testamentum hereditatis sempiternae manifestans, in quo renovatus homo per gratiam Dei ageret novam vitam [Rom. vi. 4], hoc est vitam spiritalem; ut vetus ostenderet primum, in quo carnalis populus agens veterem hominem, exceptis paucis intelligentibus Patriarchis et Prophetis et nonnullis latentibus sanctis, carnaliter vivens carnalia praemia desiderabat a Domino Deo, et in figura spiritalium bonorum accipiebat: omnia ergo bona terrena contemsit homo factus Dominus Christus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit mala, quae sustinenda praecipiebat: ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre, quae quamvis a viro intacta conceperit semperque intacta permanserit, virgo concipiens, virgo pariens, virgo moriens, tamen fabro desponsata erat, omnem typhum carnalis nobilitatis exstinxit. Natus etiam in civitate Bethleem, quae inter omnes Judaeae civitates ita erat exigua [Mic. v. 2], ut hodieque villa appelletur, noluit quemquam de cujusquam terrenae civitatis sublimitate gloriari. Pauper etiam factus [2 Cor. viii. 9] est cujus sunt omnia, et per quem creata sunt omnia: [Col. i. 16] ne quisquam cum in eum crederet, de terrenis divitiis auderet extolli. Noluit rex ab hominibus fieri; quia humilitatis ostendebat viam miseris, quos ab eo superbia separaverat: quamvis sempiternum ejus regnum universa creatura testetur. Esurivit qui omnes pascit, sitivit per quem creatur omnis potus, et qui spiritaliter panis est esurientium fonsque sitientium: [S. Joh. vi. 51; iv. 10] ab itinere terrestri fatigatus est, qui se ipsum nobis viam fecit in caelum: [S. Joh. xiv. 6] velut obmutuit et obsurduit coram conviciantibus [Isa. liii. 7], per quem mutus locutus est et surdus audivit: vinctus est, qui de infirmitatum vinculis solvit: flagellatus est, qui omnium dolorum flagella de hominum corporibus expulit: crucifixus est, qui cruciatus nostros finivit: mortuus est, qui mortuos suscitavit. Sed et resurrexit numquam moriturus, ne ab illo quisquam sic disceret mortem contemnere, quasi numquam victurus.