Latin
Book 16
Augustine, De Civitate Dei 16.1.5
Not analysed yet
[III] Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum uidetur, adtexendum est huic operi, quo ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui uocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans uenator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gignas uenator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Orech, Archad et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa exiuit Assur et aedificauit Nineuen et Roboth ciuitatem et Chalach et Dasem inter medium Niueuae et Chalach: haec ciuitas magna. Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant computati et nepotes duo. Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon ciuitas, et quae iuxta commemoratae sunt siue ciuitates siue regiones. Quod uero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Nineuen et alias quas contexuit ciuitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatauit Ninus, Beli filius, conditor Nineuae ciuitatis magnae; cuius ciuitatis nomen ex illius nomine deriuatum est, ut a Nino Nineue uocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius.