Latin
16.1.6 to 16.1.7
Augustine, De Civitate Dei 16.1.6-7
Not analysed yet
Vnde apparet de progenie Sem exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent atque alias conderent ciuitates, quarum prima est a Nino appellata Nineue. Hinc reditur ad alium filium Cham, qui uocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, uelut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines peruenerint commemoratis quibusdam ciuitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque computatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur. Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum pe ruenit a minirfio exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione inlustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori. Ordo uerborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intellegi uoluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, siue sint filii, siue nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie ueniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia uerum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse uideantur; sed nimirum hoc uerum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei ciuitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque alter filiorum Sem genuit eius nepotem, atque ex illo itidem pronepos natus est atque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellauit Phalech, quod interpretatur diuidens. Deinde scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: Quia in diebus, inquit, eius diuisa est terra. Hoc autem quid sit, post apparebit. Alius uero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem uiginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, uiginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur scriptura dicens: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Vnde colligitur septuaginta tres uel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unus quosque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis.