Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.15
Not analysed yet
Et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam Dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo, uerum etiam gratis odit seruientes Deo. Et clusit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire," id est uetitum transgredi. Signauit autem, quod addidit, significasse mihi uidetur, quod occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem diaboli; et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus, et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est. Ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. Has enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam, quis fidelis ignorat? Nec moueat, quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur Dei. Nouit enim Dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Sic enim eos nouit Dominus, ut Deus, quem nil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet (si tamen uidet, cuius cor non uidet), qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas antea seductas tenebat, antequam essent ecclesia. Neque enim dictum est "ut non seduceret aliquem", sed ut non seduceret, inquit, iam gentes, in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi, donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est.