Latin
20.1.16 to 20.1.17
Augustine, De Civitate Dei 20.1.16-17
Not analysed yet
Nec sic accipiendum est quod ait: Vt non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: Sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non erunt oculi seruorum eius ad Dominum Deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: Vt non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum, uelut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes; id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes. [VIII] Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit; numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: Nouit Dominus qui sunt eius. Et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus. Nam paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit ut harena maris. Et ascenderunt, inquit, supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Sed hoc iam ad iudicium nouissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putaui, ne quis existimet eo ipso paruo tempore, quo soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo hic eam uel non inueniente, cum fuerit solutus, uel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste complectitur, a primo scilicet aduentu Christi usque in saeculi finem, qui erit secundus eius aduentus, ita diabolus alligatur, ut eius haec ipsa sit alligatio, per hoc interuallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere ecclesiam, quando quidem illam nec solutus utique seducturus est. Nam profecto ei si alligari est non posse seducere siue non permitti: quid erit solui nisi posse seducere siue permitti? Quod absit ut fiat; sed alligatio diaboli est non permitti exserere totam temptationem, quam potest uel ui uel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo uiolenter fraudulenterue fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non uult, et fideles deiceret et ne crederent impediret; quod ne faceret, alligatus est.