Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.32
Not analysed yet
[XVIII] Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: Vbi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum uero non lateat uos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter uos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam conuerti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur? Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis. Vbi etiam commemorans factum ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique istos aerios intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem atque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior facies fuerat deleta diluuio. Qui autem nunc sunt, inquit, caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis homo num impiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui, mundus pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales atque incorruptibiles facti, si uirorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti inlaesa uiuere potuerunt. [XIX] Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini, ne quos uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud uos haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et, in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, quo non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.