Latin
20.1.33 to 20.1.34
Augustine, De Civitate Dei 20.1.33-34
Not analysed yet
Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. Non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus diceret. Vnde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum uolunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat, tamquam ipse sit templum Dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "Sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait: Et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec ualemus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut Antichristi uidebantur. Vnde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen, quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat", id est de medio tollatur. Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: Puero, nouissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum Antichristum pertinebunt, et tunc reuelabitur.