Latin
20.1.5 to 20.1.6
Augustine, De Civitate Dei 20.1.5-6
Not analysed yet
[IV] Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba, inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Non dixit: "Vetera et noua", quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum. [V] Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; et paulo post alteri ciuitati: Amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum); et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii surrectoros esse praedixit. Nec ideo dixit "condemnabant", quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur.