Latin
20.1.7 to 20.1.8
Augustine, De Civitate Dei 20.1.7-8
Not analysed yet
Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum uero semen hi sunt filii regno; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est diabolus; messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit. Item discipulis suis: Amen, inquit, dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae. sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Vnde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Quod autem ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem.