Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.57
Not analysed yet
[XXX] Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est locus apud Esaiam prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundauit terram et dextera mea firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum apud eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum ductus est. Non enim ait: "ducetur", sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur.