Latin
20.1.58 to 20.1.59
Augustine, De Civitate Dei 20.1.58-59
Not analysed yet
Est alius locus apud Zachariam, qui hoc euidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui tetigerit uos, quasi tangat pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui seruierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ouium etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic impletum est quod in psalmo legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed fortius alligato. Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit, inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo atque dicendo: Et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo, cum ad eum aspexerint in sua maiestate uenientem eumque esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam, non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt; sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: "Vos occidistis Christum", quamuis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu. Sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: Et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, sic interpretatum est ex Hebraeo: Et aspicient ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni. Nam et detento et alligato et adiudicato et opprobrio ignominiosae uestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius ueritatem dominicae passionis agnoscimus.