Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.60
Not analysed yet
Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit? quod. ita scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris uox eius. Calamum quassatum non conteret et linum fumans non extinguet; sed in ueritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel; sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in . praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate, lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contriuit, non extinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt: Quando morietur et peribit nomen eius? Donec ponat in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam uidemus impletum, quod hic ultimum positum est: Et in nomine eius gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobiscum uident et, quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? Quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur.