Latin
Book 21, lines 21.1.60-21.1.61
Augustine, De Civitate Dei 21.1.60-61
Not analysed yet
Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, et: ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur, et cetera huius modi, non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime atque plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse completum, nisi parum aduertat, quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat. Stantibus enim moenibus atque domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat qui praedixit, quo modo in melius esset implendum.
Vt autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te) legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus, non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum uidebimus eum, sicuti est, et implebitur quod scriptum est: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est impios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit. sperantibus in eum, non quam proficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit.