Latin
Book 21, lines 21.1.62-21.1.63
Augustine, De Civitate Dei 21.1.62-63
Not analysed yet
Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos? Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi clamarent illud in psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te )Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.
[XXV] Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint. Sed contradicit eis apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.