Latin
Book 21
Augustine, De Civitate Dei 21.1.66
Not analysed yet
Vnde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Vt enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "Qui non in me manet, et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.