Latin
Book 21, lines 21.1.67-21.1.68
Augustine, De Civitate Dei 21.1.67-68
Not analysed yet
[XXVI] Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam, uelut ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides"; alius autem: Si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?
Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem. Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit, erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo modo placeat uxori. Vniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. (Eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.) Et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus permanserit (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo), quod superaedificauit mercedem accipiet (id est, unde cogitauit, hoc sumet); si cuius autem opus arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non habebit), ipse autem saluus erit (quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit); sic tamen quasi per ignem (quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.