Latin
Book 22
Augustine, De Civitate Dei 22.1.37
Not analysed yet
[XXIX] Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum Dominus dignatur adiuuare uideamus. Et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. Non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. Si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro. pacis eius participes facti scimus summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus uir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei ciuitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, ia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. Sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. Propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod <et> locutus sum. uico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum uolent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. Si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate liberauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat: quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae, quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae uidenda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiamsi illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita Deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.