Latin
22.1.38 to 22.1.39
Augustine, De Civitate Dei 22.1.38-39
Not analysed yet
Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia. Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore ocmis sancti uiri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te. propterea despexi memet ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: Inluminatos oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus. Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et uidebit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Simeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et in carne mea uideba Deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "Per carnem me m." Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: "In carne mea ero, cum uidebo Deum." Et illud, quod ait apostolus: Faciem ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.