Latin
Book 5
Augustine, De Civitate Dei 5.1.22
Not analysed yet
[X] Vnde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando Stoici laborauerunt causas rerum ita distinguere, ut quasdam subtraherent necessitati, quasdam subderent, atque in his, quas esse sub necessitate noluerunt, posuerunt etiam nostras uoluntates, ne uidelicet non essent liberae, si subderentur necessitati. Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed etiamsi nolimus efficit quod potest, sicut est necessitas mortis: manifestum est uoluntates nostras, quibus recte uel perperam uiuitur, sub tali necessitate non esse. Multa enim facimus, quae si nollemus, non utique faceremus. Quo primitus pertinet ipsum uelle; nam si uolumus, est, si nolumus, non est; non enim uellemus, si nollemus. Si autem illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse esse ut ita sit aliquid uel ita fiat, nescio cur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat uoluntatis. Neque enim et uitam Dei et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper uiuere et cuncta praescire; sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori fallique non posse. Sic enim hoc non potest, ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori et falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod uult, non patiendo quod non uult; quod ei si accideret, nequaquam esset omnipotens. Vnde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam cum dicimus necesse esse, ut, cum uolumus, libero uelimus arbitrio: et uerum procul dubio dicimus, et non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subicimus, quae adimit libertatem. Sunt igitur nostrae uoluntates et ipsae faciunt, quidquid uolendo facimus, quod non fieret, si nollemus. Quidquid autem aliorum hominum uoluntate nolens quisque patitur, etiam sic uoluntas ualet, etsi non illius, tamen hominis uoluntas; sed potestas Dei. (Nam si uoluntas tantum esset nec posset quod uellet, potentiore uoluntate impediretur; nec sic tamen uoluntas nisi uoluntas esset, nec alterius, sed eius esset qui uellet, etsi non posset implere quod uellet.) Vnde quidquid praeter suam uoluntatem patitur homo, non debet tribuere humanis uel angelicis uel cuiusquam creati spiritus uoluntatibus, sed eius potius, qui dat potestatem uolentibus.