Latin
Book 5, lines 5.1.23-5.1.24
Augustine, De Civitate Dei 5.1.23-24
Not analysed yet
Non ergo propterea nihil est in nostra uoluntate, quia Deus praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate. Non enim, qui hoc praesciuit, nihil praesciuit. Porro si ille, qui praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate, non utique nihil, sed aliquid praesciuit: profecto et illo praesciente est aliquid in nostra uoluntate. Quocirca nullo modo cogimur aut retenta praescientia Dei tollere uoluntatis arbitrium aut retento uoluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et ueraciter confitemur; illud, ut bene credamus; hoc, ut bene uiuamus. Male autem uiuitur, si de Deo non bene creditur. Vnde absit a nobis eius negare praescientiam, ut libere uelimus, quo adiuuante sumus liberi uel erimus. Proinde non frustra sunt leges obiurgationes exhortationes laudes et uituperationes, quia et ipsas futuras esse praesciuit, et ualent plurimum, quantum eas ualituras esse praesciuit, et preces ualent ad ea impetranda, quae se precantibus concessurum esse praesciuit, et iuste praemia bonis factis et peccatis supplicia constituta sunt. Neque enim ideo <non> peccat homo, quia Deus illum peccaturum esse praesciuit; immo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille, cuius praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praesciuit. Qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit.
[XI] Deus itaque summus et uerum cum Verbo suo et Spiritu sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator et factor omnis animae atque omnis corporis, cuius sunt participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore, qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus, uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum motus seminum atque formarum; qui dedit et carni originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem membroroum dispositionem salutem concordiae; qui et animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui non solum caelum et terram, enc solum angelum et hominem, sed nec exigui et contemptibilis animantis uiscera nec auis pinnullam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse.