Latin
Book 5, lines 5.1.44-5.1.45
Augustine, De Civitate Dei 5.1.44-45
Not analysed yet
Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se uoluptatibus dabant et eneruationi animi et corporis in concupiscendis et augendis diuitiis et per illas moribus corrumpendis, rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. Vnde qui tales iam morum labe superabant atque abundabant, quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis atque fallaciis ambiebant. Vnde idem dicit: "Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, inquit, uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit." Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium peruenire; quae tamen bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur. Via uirtus est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum apud illos aedes indicant, quas coniunctissimas consituerunt, Virtutis et Honoris, pro diis habentes quae dantur a Deo. Vnde intellegi potest quem finem uolebant esse uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem scilicet; nam mali nec habebant eam, quamuis honorem habere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est dolis atque fallaciis.
Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: "Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur." Quando quidem gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus, quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae suae. Vnde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero. Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Vnde et honores, quos petiuit Cato, petere non debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare.