Latin
Book 5, lines 5.1.26-5.1.19
Augustine, De Civitate Dei 5.1.26-19
Not analysed yet
Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum mouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait:
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
Accipere ingentique urbem obsidione premebat;
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter <e> mori aut liberos uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente Ioue idem poeta dicit:
Quin aspera Iuno,
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
Consilia in melius referet mecumque fouebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum propterea commemorare illa uolui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisseRomanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae, quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi atque imperandi et subiugandi ac debellandi populos anteponeret, ait:
Excudent alii apirantia mollius aera,
Cedo equidem, uiuos ducent de marmore uultus,
Orabunt causas melius caelique meats
Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento
(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores,
Parcere subiectis et debellare superbos.