Latin
Book 8
Augustine, De Civitate Dei 8.1.31
Not analysed yet
[XXIV] Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de diis, quos homines fecerunt, ita loquens: "Sed iam de talibus sint satis dicta talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque redeamus, ex quo diuino dono homo animal dictum est rationale. Minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt. Omnium enim mirabilium uicit admirationem, quod homo diuinam potuit inuenire naturam eamque efficere. Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenerunt artem, qua efficerent deos. Cui inuentae adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem, eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male uires habere potuissent. w Nescio utrum sic confiterentur ipsi daemones adiurati, quo modo iste confessus est. "Quoniam, inquit, proaui nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenerunt artem qua efficerent deos." Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc artem inuenirent faciendi deos, aut contentus fuit dicere: Errabant, nisi adderet et diceret: Multum errabant? Iste ergo multus error et incredulitas non animaduertentium ad cultum religionemque diuinam inuenit artem, qua efficeret deos. Et tamen quod multus error et incredulitas et a cultu ac religione diuina auersio animi inuenit, ut homo arte faceret deos, hoc dolet uir sapiens tamquam religionem diuinam uenturo certo tempore auferri. Vide si non et ui diuina maiorum suorum errorem praeteritum prodere, et ui diabolica poenam daemonum futuram dolere compellitur. Si enim proaui eorum multum errando circa deorum rationem incredulitate et auersione animi a cultu ac religione diuina inuenerunt artem, qua efficerent deos: quid mirum, si, haec ars detestanda quidquid fecit auersa a religione diuina, aufertur religione diuina, cum ueritas emendat errorem, fides redarguit incredulitatem, conuersio corrigit auersionem?