Latin
Book 8
Augustine, De Civitate Dei 8.1.32
Not analysed yet
Si enim tacitis causis dixisset proauos suos inuenisse artem, qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum piumque saperemus, adtendere et uidere nequaquam illos ad hanc artem peruenturos fuisse, qua homo deos facit, si a ueritate non aberrarent, si ea, quae Deo digna sunt, crederent, si animum aduerterent ad cultum religionemque diuinam; et tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem hominum et incredulitatem et animi errantis atque infidelis a diuina religione auersionem, utcumque ferenda esset inpudentia resistentium ueritati. Cum uero idem ipse, qui potestatem huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua illi deos facere concessum est, et dolet uenturum esse tempus, quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam legibus iubeantur auferri, confitetur tamen atque exprimit causas, quare ad ista peruentum sit, dicens proauos suos multo errore et incredulitate et animum non aduertendo ad cultum religionemque diuinam inuenisse hanc artem, qua facerent deos: nos quid oportet dicere, uel potius quid agere nisi quantas possumus gratias Domino Deo nostro, qui haec contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit? Nam quod instituit multitudo erroris, abstulit uia ueritatis; quod instituit incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu diuinae religionis auersio, abstulit ad unum uerum Deum sanctumque conuersio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit daemonum spiritus, sed in omni terra, quae cantat Domino canticum nouum, sicut uere sacrae et uere propheticae litterae praenuntiarunt, ubi scriptum est: Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino omnis terra. Titulus quippe psalmi huius est: Quando domus aedificabatur post captiuitatem. Aedificatur enim domus Domino ciuitas Dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam captiuitatem, qua illos homines, de quibus credentibus in Deum tamquam lapidibus uiuis domus aedificatur, captos daemonia possidebant. Neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum societatem colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum stolidorum, sed uersutorum daemoniorum. Nam quid sunt idola, nisi quod eadem scriptura dicit: Oculos habent, et non uidebunt, et quidquid tale de materiis licet affabre effigiatis, tamen uita sensuque carentibus dicendum fuit? Sed inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati cultorum suorum animas in suam societatem redigendo miserabiliter captiuauerant. Vnde dicit apostolus: Scimus quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo ; nolo uos socios fieri daemoniorum. Post hanc ergo captiuitatem, qua homines a malignis daemonibus tenebantur, Dei domus aedificatur in omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur: Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate diem ex die salutare eius. Adnuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius; quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omnes dii gentium daemonia, dominus autem caecos fecit.