Latin
9.1.23 to 9.1.24
Augustine, De Civitate Dei 9.1.23-24
Not analysed yet
Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et audiendo dii corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, dii autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos diis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus dii miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque uitarunt. An forte dii possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri et uidere contaminat, uidentur ab hominibus dii, quos uisibiles dicit, "clarissima mundi lumina" et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et dii contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem. [XVII] Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corporalium contrectationum facere mentionem. Vbi est illud Plotini, ubi ait: "Fugiendum est igitur ad carissimam patriam, et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut fuga? Similem Deo fieri." Si ergo deo quanto similior, tanto fit quisque propinquior: nulla est ab illo alia longinquitas quam eius dissimilitudo. Incorporali uero illi aeterno et incommutabili tanto est anima hominis dissimilior, quanto rerum temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est. quidem mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale propinquum summis, animum autem morbidum similem infimis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem timeret ex homine quo indutus est, aut ex hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim parua sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione monstrauit, nec carne posse contaminari ueram diuinitatem, nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat, mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est ut competenter pro nostra facultate dicamus.