Latin
9.1.25 to 9.1.26
Augustine, De Civitate Dei 9.1.25-26
Not analysed yet
[XVIII] Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus clareant, per corporalium tamen locorum interualla et per aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare atque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed, ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem, sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad Deum debemus ascendere) --in ipsa tamen uia corporali, quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam infelix est, ut ista uia mundari se existimet, ubi homines contaminantes, daemones contaminati, dii contaminabiles praedicantur; et non potius eligat uiam, ubi contaminantes magis daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione mundentur? [XIX] Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus et Labeo est, eosdem perhibent ab aliis angelos dici, quos Ipsi daemones nuncupant, iam mihi de bonis angelis aliquid uideo disserendum, quos isti esse non negant, sed eos bonos daemones uocare quam angelos malunt. Nos autem, sicut scriptura loquitur, secundum quam Christiani sumus, angelos quidem partim bonos, partim malos, numquam uero bonos daemones legimus; sed ubicumque illarum litterarum hoc nomen positum reperitur, siue daemones, siue daemonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur et deos multos ac daemones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus et doctus, qui audeat in laude uel seruo suo dicere: "Daemonem habes"; sed cuilibet hoc dicere uoluerit, non se aliter accipi, quam maledicere uoluisse, dubitare non possit. Quae igitur nos causa compellit, ut post offensionem aurium tam multarum, ut iam paene sint omnium, quae hoc uerbum non nisi in malam partem audire consuerunt, quod diximus cogamur exponere, cum possimus angelorum nomine adhibito eandem offensionem, quae nomine daemonum fieri poterat, euitare?