Latin
11
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XL Detractioni locum non dare. Tumor dicit, Testem habes Deum in cœlis, non sit tibi curae quid de te suspicentur homines in terris. Sed humilis satisfactio respondet, Non est danda detrahendi occasio, nou susurrandi suspicio: sed si aut sunt quæ corrigantur, manifestanda; aut certe si desunt, humili protestatione neganda: quia et Apostolus monet nullam occasionem dare diabolo maledicti gratia (I Tim. v, 14). Quod etiam in illis detestatoR est, qui christiana fide censentes a, in idolio ad comedendum recumbebant. Ei quanquam ipsi idolum pro nihilo ducentes, immolata quasi inuoxios cibos sumerent; infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant (I Cor. VIII, 4-13).