Latin
12
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. Tristitia duplex. Tristilia dicit, Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Perpende cum quo mœrore omnes intuendi sunt, qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur. Sed spirituale gaudium respondet, Geminam esse tristitiam novi, imo duas esse tristitias novi: unam scilicet quae salutem, alteram vero quæ pernitiam operatur; unam quæ ad pœnitentiam trahit, alteram quoe ad desperationem perducit. Tu quidem una ex illis esse cognosceris, sed omnino quæ mortem operaris. Non est igitur in his contristandum quae suades, sed e contra magis gaudendum in his quæ necdum intelligis: quia et dator gaudii perennis dixit, Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter nomen meum, gaudete in illa die. et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo (Matth. v, ii, 12). Memento quia nostræ religionis Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pali (Act. v, 41). Nullus ergo moeroris locus esse debet, ubi tania laetitia succedit.