Latin
19
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. Sequitur de eodem argumento,. Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: tallacia autem fit ingenio, mendacium vero simplici verbo. Fallacia igitur dicit, ut ex multis unum proferamus, cum in non dando aliquem illudere quærit, Quid in petendo moras innectis' Non-habeo quod tibi tribuere possim: celans utique in corde qui I habet. vel quod sibi conservet, vel quod aliis si voluntas inest tribuat. Mendacium dicit,Omnino quod postulas non habeo: scilicet, non artificioso ingenio, sicut fallacia, sed simplici negationis verbo frustrans poscentem. Sed veritas ad utraque respondet, Nec. artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam: quia quolibet modo mentiatur,0s quod mentitur, occidit animam (Sap. i, 11). Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc. xxi, 8).