Latin
20
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. Ad cibos ut ad medicinam accedere. Venlris ingluvies dicit, Ad eum Deus omnia munda condidit: et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? Sed ciborum parcimonia respondet, Unum horum quod dicis, verum est. Ne cnim homo fame moreretur, omnia ad esum Deus munda creavit: sed ne comedendi mensuram excederel, abstinentiam imperavit. Nam inter cætera sua mala, saturitate maxime panis Sodoma periit, Domino attestante, qui ad Jerusalem per prophetam loquitur dicens, Hœc eat iniquitas sororis tuœ Sodomce, saturitas panis (Ezech. xvi, 49). Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes debet quisque accedere: nequaquam videlicet in illis voluptatem appetens, sed necessitati succurrens. Hinc incarnata Veritas per Evangelium ait, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrieta e (Luc. XXI, 34). Quo contra de insatiabili Judxorum voracitate Apostolus dicit, Multi ambulant, quos sœpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt (Philipp, III, is, 19). Et rursum: Esca ventri, et venter escis; Deus antem et hunc et hus destruet (I Cor. vi, 13). Ille autem plene hoc vitium superat, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam tenet, ut soi icet refectionem semper esuriens imperet; verum etiam accuratioressimul et suaviores I epulas, excepta corporis infirmitate et hospitum susceptione, contemnit.