Latin
22
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXII. Cavendum a multiloquio. Multiloquium dicit, Nun ille reus tenebitur, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui saltem rara, scd mala dicere probatur. Cui discreta taciturnitas respondet, Verum est quod dicis; sed dum multa bona prolem videntur, sæpe contingit ut a bonis locutio inchoans 2, ad aliquod pravum derivetur: bne ipsum sancta Scriptura pronuntiante quia, In multiloquio peccatum nou deerit (Prov. x, 19). At forte inier innumera verba declinantur criminosa. Sed numquid declinAri poLerunt inutilia-atque otiosa, de quibus in futurum ratio erit reddenda? Tenendus ergo est modus in loquendo, et (a) ab ipsis nonnunquam utilibus verbis parcendum, sicut beatus Psalmista legitur fecisse. Dicit enim, Humiliatus sum, et silui abonis (Psal. XXVIII, 5).