Latin
21
Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 21
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXI. Lœtitia non est hujus sæculi. Inepta Lætitia dicit, Utquid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum lætus, dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant, fac eos laetos tua laetitia. Sed moderatus moeror respondet, Unde tibi inest tanta lætitia? Numquid jam diabolum vicisti? numquid jam inferni poenas evasisti? numquid jam de exsilio ad patriam venisti? numquid jam de tua electione securitatem accepisti? An forte in oblivionem venit quod Dominus dicit, Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. x VI, 20)? An forte memoria excessit quod idem alibi dicit, Vee vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis et flebitis (Luc. 6, 25); quodque per Salomonem dicitur, Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. xiv, 13): et e contra per Evangelium, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5): rursumque per Salomonem, Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccle. IX, 1)? Comprime ergo manem lætitiam, quia necdum evasisti poenalem ærumnam. Nonne apud omnes insanus judicatur is, qui carceralibus tenebris reclusus gandere conntur?