Latin
Book 1
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat dominus, sed apostolus, quemadmodum non licet quod uetat dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uellet, quod ait: ego dico, non dominus, cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti: (quia dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur' et ipsum adhibuisti testimonium domini dicentis: non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos et pereat anima eius. addidisti etiam uerba apostoli, ubi dixit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in domino. quod ita exposuisti, ut adiungeres *id est christiano'. deinde secutus es et aisti: hoc est ergo domini praeceptum tam in ueteri quam in nouo testamento, ut nonnisi unius religionis et fidei coniugia sibi maneant copulata'. si hoc ergo est domini praeceptum tam in ueteri testamento quam in nouo et hoc iubet dominus, hoc docet apostolus, ut nonnisi unius religionis et fidei maneant copulata coniugia, quare contra hoc domini iussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum testamenti ueteris et noui iubet apostolus, ut diuersae fidei coniugia maneant copulata? 'quia Paulus, inquis, gentium praedicator et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si unus aut una e coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum tamen habitare consentientem non dimitteret'. his uerbis tuis aliud hoc, aliud esse illud satis euidenter ostendis. illud enim de his coniugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis uiro uel uir talem ducat uxorem. id enim, ut dicis, iubet deus, docet apostolus, utrumque praecipit testamentum. hoc autem diuersum esse quis abnuat, ubi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera uel altera sine altero credidit. si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in coniugio permanere non et dominus sicut apostolus iubet? nisi forte isto loco uacat, quod tam fidenter ipse ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? et utique dominus est Christus. intellegisne quid dicam? an in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?