Latin
Book 1
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende, ut rem ipsam tamquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. ecce coniuges duo unius infidelitatis; ita fuerunt quando iuncti sunt. nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam domini iussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. iam sunt coniuges et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt, antequam iungerentur, qualesque coniuncti sunt. uenit euangelii praedicator, credidit eorum aut unus aut una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. iubet fideli dominus, ne infidelem dimittat an non iubet? si dixeris 'iubet', reclamat apostolus; ego dico, non dominus; si dixeris *non iubet', causam requiro. neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti: 'quia dominus prohibet fideles infidelibus iungi'. hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de iungendis. si ergo tu causam non inuenisti, cur non uetet dominus quod uetat apostolus —cernis enim iam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaueras —uide, ne forte illa sit, quae mihi uisa est, et tunc proferenda et nunc defendenda, ut scilicet illud intellegamus dicere dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda iustitia, id est quod ita iubet aut uetat, ut aliud facere omnino non liceat; quod autem uolentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetermittatur inlicite, ipsi seruorum suorum consilio locum dare, ut id potius suadeant quod uiderint expedire.