Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione conpelli, cum uolunt eas mori, si eis uiuentibus non eis licet alteras ducere. quam crudelitatem uolens exaggerare dixisti: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur'. ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis. quia licet eis alteras ducere, ut, si non licet, non parcant, ut liceat. quin immo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt uiuere continenter. tanto quippe debent esse misericordiores, quanto uolunt esse sanctiores, ut castitate in se ipsis seruanda diuinitus adiuuentur, dum castitatem ab uxoribus uiolatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. et maxime uox illa dominica eis est in memoriam reuocanda: qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat. non qui sine ipso peccato est. quoniam loquimur de pudicis uiris, sed qui sine peccato est: quod si esse se dixerint. se ipsos seducunt, et ueritas in eis non est. porro si se non seducunt et est in eis ueritas, non erit in eis cruenta seueritas. scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt, ut dimittatur eis, nec ab eis benignitas et pietas excluditur. magis enim haec excluduntur, si peccatis coniugum ab eis impetret ueniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est ut propterea parcant, quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea, quia uolunt et sibi dominum parcere.