Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto itaque melius, honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus. dimitte iniustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata soluentur. homo homini conseruat iram et a domino quaerit medellam? super hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? cum ipse caro sit, conseruat iracundiam, quis propitiabitur peccatis illius? et de euangelio: dimittite, et dimittetur uobis —ut possimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris —et de apostolo: nulli malum pro malo reddentes et si qua sunt huius modi in scripturis sanctis, quibus ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur. Quanto, inquam, ista melius dicimus, quam ut dicamus: tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur uos aliae, quas duxeritis; merito enim uelletis istas de uiuentium numero auferre, si earum uita inpedimento esset, quominus alias duceretis. nunc uero etiam istis uiuentibus cum liceat alia uobis matrimonia prouidere, quid eas tantopere uultis occidere? haec si dicimus, nonne adtendis, quam nostra suasio longe sit a charactere christiano? qui et falsum dicimus eis licere, quod non licet, hoc est istis uiuentibus, ut aliis copulentur, et si propterea illis pepercerint, non parcunt propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat uel secundum ueterem dei legem uel romanis legibus adulteram occidere. si licet, melius est, ut ab utroque se temperet, id est et a licito illa peccante supplicio et ab inlicito illa uiuente coniugio. quodsi alterutrum eligere perseuerat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa uiua ille moechetur. si autem, quod uerius dicitur, non licet homini christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere, quis est tam demens, qui ei dicat: fac, quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? cum enim utrumque secundum legem Christi inlicitum sit, siue adulteram occidere siue illa uiuente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non inlicitum pro inlicito faciendum. si enim facturus est, quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut uiuente uxore alteram ducat et non humanum sanguinem fundat. quodsi est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque uitare.