Latin
Book 2
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Horum primum illud est —cui quidem arbitror me respondere debere —quod in his apostoli uerbis, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari, non putas ita dictum esse (si discesserit', ut a uiro fornicante discessisse intellegatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo iussam manere innuptam, ut possit ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne uirum ad fornicandum, id est ad aliam se uiuente ducendam ipsa non reconciliata conpelleret. ceterum si a uiro fornicante discesserit, putas ei non praecipi, ut innupta permaneat, sed hoc eam facere, si continens esse uoluerit, non ut praecepti uiolatrix inueniatur esse, si nupserit. quae tibi uidetur forma et a uiro esse seruanda, ut uxorem non dimittat excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine coniugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit, ne uxoris castae reconciliationem refugiens ipse illam cogat moechari, si se non continens uiuente illo nupserit alteri; si autem fuerit ab uxore fornicante disiunctus, iam eum nullo praecepto ut se contineat detineri nec omnino moechari, si uiua illa alteram duxerit, quoniam id, quod ait apostolus idem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat, sic intellegendum existimas, ut, si uir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur et uxor pro mortua, et ideo liceat cuilibet eorum tamquam post mortem ita post fornicationem coniungi alteri.