Latin
2.3.1 to 2.3.19
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.3.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae uiro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. quod tibi existimo non uideri. ideo enim mulier uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est. quamdiu uir eius uiuit; hoc autem uinculum si ei cum uiro uiuente non esset, sine ullo adulteri crimine alteri nuberet. proinde si alligata est quamdiu uir eius uiuit, nullo modo nisi uiro mortuo soluta dicenda est ab hoc uinculo. porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc uinculum soluitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. neque enim dici poterit haec alligata uiro, quando ab illa fuerit uir solutus. ac per hoc posteaquam fornicando alligata uiro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit. Et uide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter. quia duxit adulteram. immo uero, quod est monstrosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. soluto enim per adulterium priore coniugali uinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. quomodo ergo erit uerum: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte uis deputare; et tamen ei mulier alligata iam non est. nonne adtendis, quam sit hoc contra apostolum dicentem: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit? an forte dicturus es: uiuit quidem, sed uir eius iam non est, quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium coniugale uinculum soluit? quomodo igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro?