Latin
2.3.20 to 2.3.35
Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.3.20-35
Unproofread scanNot analysed yet
quandoquidem uir eius ille iam non est coniugali uinculo per mulieris adulterium iam soluto. quo enim uiuente uiro nisi suo uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro? at si uir eius esse ille iam destitit, non utique uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, sed nullum habens uirum nubendo erit cum suo uiro. hoc qui sentit, nonne cernis quam contra apostolum sentiat? quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. muta ergo antecedentia, si uis cauere sequentia, et noli dicere mortuum uirum uel mortuam uxorem hoc loco debere intellegi etiam fornicantem. quamobrem secundum doctrinam sanam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit, id est nondum corpore abscessit; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi, hoc est in corpore constituto. si autem mortuus fuerit, hoc est de corpore exierit, euacuata est a lege uiri. igitur uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. haec uerba apostoli totiens repetita, totiens inculcata uera sunt, uiua sunt, sana sunt, plana sunt. nullius uiri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiuerit. esse autem desinet uxor prioris, si moriatur uir eius, non si fornicetur. licite itaque dimittitur coniux ob causam fornicationis; sed manet uinculum pudoris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob hanc causam fornicationis.