Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Puto, quia de se futura ut per tot prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili dei prouidentia, quamuis sine ulla unctione regis sacerdotisque . remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarundam obseruationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec uictus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur ueritas prophetati Christi. quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum uehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta uiuunt suas nefarias artes honorare conantur. sic enim diuersis hominum erroribus multi etiam uarias hereses aduersus ueritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.