Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod isti uani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare *conpulsi sunt? nec mirum, cum et in euangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in prophetis nostris: quoniam di gentium demonia. ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem uidetur, quod illi di gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.