Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
De deo Israhel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum Christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt, de deo Israhel, si audiant aliqua contumeliosa, respondeant. sed quos consulant? aut ubi iam consulant? libros suorum legant. si deum Israhel Iouem putant, sicut Varro scripsit, interim ut secundum eorum opinionem loquar, cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda? si Saturnum putant, cur eum non colunt? aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos uates praecepit, per quos ea quae praedixit impleuit? cur ei non credunt simulacra euertenda esse et alios deos colendos non esse? si nec Iouis nec Saturnus est —quia, si unus eorum esset, contra sacra Iouis et Saturni eorum tanta non diceret —,quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et euersis dis aliis tam euidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se aduersus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque Christianos? nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare uolunt, uel ubi deos ipsos suos recludant, ne a Christianis inueniantur adque frangantur. unde hoc nisi a timore legum adque regum, per quos deus Israhel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi?