Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam —non quidem totam, quia multi ex Israhelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius —,et humilaturus omnem superbum adque iniuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum qui credentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent.