Latin
Book 1
Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.44
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim, quae ut facilius intellegerentur breuiter praelocutus sum, propheta sic dicit: *Et nunc tu, -domus Iacob, uenite, ambulemus in lucem domini. 'remi sit enim plebem suam, domum Israhel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. 'repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thensaurorum illorum. et repleta est terra equis, nec erat numerus currum illorum. et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adorauerunt ea quae fecerunt digiti eorum. 'et inclinauit se homo et humilauit se uir, et non remittam illis. "et nunc intrate in petras et abscondite uos in terra a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. "oculi enim domini excelsi, homo autem humilis. et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die. "Dies enim domini sabaoth in omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum, qui humilabuntur, "et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem balani Basan, uet super omnem montem et super omnem collem altum, et super omnem nauem maris et super omne spectaculum nauium decoris. "et humilabitur et cadet contumelia hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die. "Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent superuacuanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram.